Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 9: Versus 32

Quia non ex fide.Non enim ex fide quaerebat justificari, et quia justitiam non petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat impium, non credens Deum operari in homine quo justificetur. Unde vero contigerit ut non crederent, supponit.Offenderunt.Ad similitudinem parvi lapidis, a quo non cavetur, Christus habilis fuit offendere, latens in humilitate. Cui attestatur Isaiascap. 8..Eccein evidentipono,id est nasci facio,in Sion,id est in Judaeis, Christumlapidem offensionis,a quo parvo non caveatur, etpetram scandali,id est ex toto conterentem malos in futuro, et contristantem. Lapis autem offensionis dicitur Christus secundum statum quo apparuit hic malis. Petra vero scandali, secundum quod in futuro faciet malis.
(* Traductions européennes)